

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 7: Versus 15
Attendite.Cum dixisset arctam viam a paucis inveniri, ne forte sui implicarentur erroribus pseudo-prophetarum, adjecit: Attendite:Attendite.Quod supra latam portam dixit, falsos prophetas apertius dicit.Attendite.Licet hoc de omnibus qui aliud habitu et sermone, aliud opere ostendunt, possit accipi; tamen specialiter de haereticis qui quadam pietatis veste tecti, venenato animo et intentione nocendi lupi sunt rapaces, vel exterius si copia datur persequendo, vel interius corrumpendo.Ad vos in vestimentis ovium.In conspectu hominum similes ministris justitiae dum jejunant, orant, eleemosynas dant: sed non sunt eorum fructus, quia pro vitio eis reputatur.A fructibus eorum.[HIER.]Non a veste, sed ab operibus quod de manifestis, etc., usque ad sed non debent oves pelles suas deponere, etsi aliquando eis lupi se contegant.